Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.10a.1 Cic. Fam. 5.10a.3 (English) >>Cic. Fam. 5.10b.1

5.10a.2 sed tamen, mi Cicero, quid facere possum? omnia me hercule cupio, quae tu mi imperas. meam animadversionem et supplicium, quo usurus eram in eum, quem cepissem, remitto tibi et condono; quid illis respondere possum, qui ob sua bona direpta, navis expugnatas, fratres, liberos, parentis occisos actiones expostulant? si me hercules Appios haberem, in cuius locum suffectus sum, tamen hoc sustinere non possem. quid ergo est? faciam omnia sedulo, quae te sciam velle. defenditur a Q.Volusio, tuo discipulo, si forte ea res poterit adversarios fugare; in eo maxima spes est.

5.10a.3 nos, si quid erit istic opus, defendes. Caesar adhuc mi iniuriam facit; de meis supplicationibus et rebus gestis Dalmaticis adhuc non refert, quasi vero non iustissimi triumphi in Dalmatia res gesserim ! nam, si hoc exspectandumst, dum totum bellum conficiam, viginti oppida sunt Dalmatiae antiqua, quae ipsi sibi asciverunt, amplius sexaginta. haec nisi omnia expugno, si mihi supplicationes non decernuntur, longe alia condicione ego sum ac ceteri imperatores . . . .



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.10a.1 Cic. Fam. 5.10a.3 (English) >>Cic. Fam. 5.10b.1

Powered by PhiloLogic